- DAAE
- DAAEDahae Plinio, Dai Herodoto, pop. Scythiae ex genere Nomadum, apud Caspium mare incolentes. Virg. Aen. l. 8. v. 728.Indomitique Daae, et pontem indignatus Araxes.Lucanus l. 2. v. 295.O superi, motura Daas, ut clade Getasque.Δάσαι etiam Steph. dicuntur. Nic. Lloyd. Eorum regionem a mari Caspio incipere, et Orientem versus tendere, Auctores tradunt; ipsi vero cum Bactrianis subiugati ab Alexandro Mag. Graeciae demum innotuêrunt. Graece Δάαι et Δάοι, unde fervi in Comoedia nova Attica Δάοι, Latine Davi dicti sunt. Verisimile enim est, Alexandrum, gente hac subiugatâ, frequentes in exercitu suo inde loci fecisse servos, ac postea in Graeciam eorum nomen et usum translatum fuisse. Unde apud Menandrum, Apollodorum, alios, qui post Alexandri Mag. aetatem fabulas in scena dictavêrunt. Davi et Getae frequentia servorum nomina sunt: cum in veteri Comoedia. Χαρίων, Λυδὸς, Φρὺξ, Τίβιος et alia huiusmodi nomina iis imposita legantur. Apud eosdem Daas, Callainam gemmam nasci, habet Plin. l. 37. c. 8. vide plura de iis, apud Salmas. ad Solin. p. 796. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.